2014 Latin Salutatory Oration
Alexander Iriza
Habita in Comitiis Academicis Princetoniae
In Nova Caesarea a.d. III Non. Iun.
Die III Iunii
Anno Salutis MMXIV
Anno Academiae CCLXVII
Multos per annos et multas per scholas vecti, advenimus, amici, has laetas ad caerimonias, ut vos primo donarem munere diei et mutos (nequiquam) alloquerer collegas. Sed nolite diutius tacere, namque meritum ad finem itineris nostri pervenimus — salvete, magna classis duorum milium quattuordecim, et vobis gratulamini!
Primum te saluto, praeses Eisgruber, dux novus admirabilisque huius universitatis. Etsi semitae nostrae Princetoniae paulisper concurrerunt, tamen utrumque nostrum mutuo congressu valde locupletatum esse puto. Deinde egregios curatores nostros salvere iubeo, qui gubernacula navis nostrae per maria et placida et inclementia regitis. Tum vos saluto, sapientes professores, qui nos in viis libri atque mundi erudivistis. Et postremo vos saluto, carae matres patresque, qui nos a surculis parvulis coluistis. Maximas gratias vobis agimus quod nos huic almae matri per ultimum gradum auctus nostri ad maturitatem credidistis.
Multas res hos quattuor annos novissimos communicavimus: primum incendia quae victorias nostras in certaminibus pediludii celebrabant, deinde inflammatio meningium e qua donis trans aequora latis sanabamur. Sed maxime recordabimur copulas quas fecimus inter nos ipsos. Etsi tempus nobis hic discipulis confectum est, tamen quotannis comitatu maenadum satyrorumque iterum conveniemus.
Carpite futura! Atque pro tempore, amici, avete atque valete.