Salutatio
Neil Hannan
Habita in Comitiis Academicis Princetoniae
In Nova Caesarea a.d. IV Non. Iun.
Die II Iunii
Anno Salutis MMXV
Anno Academiae CCLXVIII
vos clariores, Aeoliis modis
libens saluto, cum brevitate quae
non laudibus vestris sed apta est
ingenio tenui loquentis.
o Praesidens, nunc accipe verba, quo
campus, Batavi principis hoc decus,
ducente curatoribusque
consiliisque viget nitescens.
o doctus ordo, non homines tacens
dignissimos vos praetereo, quia
semper docebatis benigne,
quorum ope victa thesis ferox tum.
nec nunc parentes praetereo (nefas!),
o providentes auxilium silens,
nec vos, amici, nunc quibuscum
perficioque notoque “fine,”
annos iuventae. omnibus avolans
attingit aetas. Innumerabiles
annos canat vates triumphans
vel moneat resecare longas
spes. deminutam perpetue diem
sic doctiores collyborum ferant,
dicant inaequalem sagittam
sic physici in spatio universo.
nobis ituris nunc meminisse fas
“pro quo quiescam?” tecta sonantia,
cantantium voces amorum,
tempora trita, bonos sodales.
hunc ut locum nunc ulterioribus
mutamus atque haec tempora condimus
permira digressumque nostrum
incipimus, valeatis usque.